- SERRANAE Tibiae
- SERRANAE Tibiaeapud Donatum, Dextrae autem et Lydiae suâ gravitate seriam comoediae dictionem pronuntiabant: Sinistrae et Serranae acuminis levitate iocum in comoedia ostendebant. Tyriae sunt, nec a serrae stridore, ut Turnebo l. 28. Advers. c. 34. visum, dictae. Nota enim Serrana seu Sarana purpura, de qua voce vide in Sarra: plura vero hanc in rem apud Salmal. ad Solin. p. 124. et infra ubi de Tibiis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.